- SPECTABILIS
- SPECTABILIStitulus dignitatis, inter Illustris et Clarissimi titulos medius, quô in utroque Codice varii ornanturMagistratus, videl. Praefectus Augustalis, Comes Orientis, Proconsules et Vicarii; Item Duces, Tribuni et Notarii, Magistri scriniorum, Comites S. Consistorii, Comites Domorum, Comites Scholarum, Comites Militares; Porro Castrensis, Tribunus Notariorum et Silentiarii, Iudices quoque etc. de quibus vide Gothofredum in epilog. Nov. 7. Dignitas ipsa Spectabilitas, quam militiae sudore detersis antiquitatem tribuisse, ait Cassiodorus Var. l. 2. Ep. ad Steph. Graece περιβλεωτότης, sicut Spectabilis, περίβλεπτος. Vide eundem Go thofredum ad Codicem Theodos. et Pancirolum ad Notitiam Imperii Orient. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.